THALASSIARCHUS

THALASSIARCHUS
THALASSIARCHUS
vulgo Admiralius, de qua voce, ex Spelmanni Glossario Archaeol pauca haec aspergere lubet. Ex Arabici et Graeci connubio vox orta videtur, namque Arabicum amir, princeps, praefectus, Α῞λιος Graecis marinus est: ut sic Praefectum marinum denotet. Reperitur in Orientali Imperio vox perspicue, de Magistratu navali, non autem summo illo, cui hodie id nominis opponitur, sed de subordinato quopiam eius praefecto (quem tunc magnum Ducem appellabant) eiusque vicario i. e. Magno Drungario classis inservienti. Vide Curopal. in Officialibus Aulae Constant. Sed haec ipsa appellatio communis etiam fuit terrest ribus Principibus. Babylonis enim tyrannum Amiralium vocat Huntindoniensis, qui sub Stephano Rege floruit A. C. 1148. et Sigeberti Auctuarius. Imo occurrit apud Monstreletum Arcubalistariorum Admiralius , i. e. Praefectus. Verum hic terrestris Admir alius solis Turcis et Asiaticis innotuit. Marini in Orientali Imperio prima mentio deprehenditur. Hinc enim ad Italos Siculosque transmigrâsse videtur nomen Admir alii. Gallis inde porrectum, qui in navalibus proeliis Italis plerumque usi sunt Praefectis, ad Anglos tandem pervenit, sed confectâ iam Hierosolymitanâ militiâ; incognita enim Admir alii vox illis mansit usque ad Eduardum I. sed nec tunc pro Thalassiarcho. Sensim tum peregrinus hic titulus tribui coepit Praefectis classicis, dum nec adhuc perpetuus quis esset, aut universalis rei
maritimae administrator. Perpetuus enim nullus olim fuit in hoc munere, sed ex arbitrio Regis, aut annuus aut biennalis, aut paulo diuturnior: aliquando ne semestris quidem, sed veluti repentinae alicui expeditioni datus: dictus saepe non Admiralius maris sed flottae navium, i. e. classis. Classis autem Admiralius nemo salutabatur, qui non denis praeficeretur navibus, quod a Genuensibus primo latum. Primus qui universali nomine Admir alius Angliae dictus est, fuit Richardus fil. Alani iunior, Comes Arundelliae et Surregae, hôc munere, et titulô donatus, d. 10. Sept. Annô 10. Richardi II. Causarum vero nauticarum coguito et Forum rei marinae, quod hodie Curiam Admir alitiatis vocant, Admiralio primum illuxit, sub Eduardo III. Seriem Admiraliorum, qui in Anglia floruêre, exhibebimus infra ex praefato auctore. Apud Gallos vix antiquior Admiralii institutio, cum vox capitur de summo stationarioque Magistratu, qui universae marinae Reip. praeest, suôque forô et amplissimâ iurisdictione, tam in causis civilibus iudicandis, quam in classe regia gubernanda insignitur. Et probabilis sententia eorum est, qui primum apud Gallos Admiralium faciunt, vel Enguarrantum Dominum de Caccy, sub Philippo III. filio S. Ludovici, A. C. 1280. vel Americum Vicecomitem Narbonensem, sub Iohanne Rege postquam nempe Galliae Rex, Iohanni Anglo Normanniam aliosque Galliae tractus maritimos, ob Arthuri, Ducis Britanniae caedem abstulisset. A Principibus Hispaniae Christophorum Columbum, ob egregie expeditam navigationem, Admir antis, quod idem, titulô donatum refert Munsterus, Cosinograph. l. 5. c. 159. Huic Magistratui si nomen a Romanis peteretur, magis congruum id videtur, quod offert Cicero, in Ep. 7. ad Atticum l. 11. cum ait: Vult me Pompeius esse, quem tota haec maritima ora habet ἐπίςκοπον, speculatorem et custodem. Quemadmodum autem apud Romanos, qui orae maritimae prospiciebat, Episcopus, sic idem Athenis appellatus est Α᾿πόςολος, Apostolus, ἀπὸ τοῦ ςολοῦ etc. Nic. Lloyd. Vide supra voce Amir, item
Megaducas, aliquid etiam voce Satrapa, qua primitus Maris praefectum apud Persas denotatum diximus.
Angliae Thalassiarchi seu Admir alli.
Richardus filius Alani, Comes Arundel. et Surregiae. An. 10. Richardi II. Eduardus Comes Rutland. et Corcagiae, An. 15. Richard II. Ioh Beaufort Comes Somerseti, An. 21. Richardi II. Thomas Percey, Comes Wigorniae, An. 22. eiusdem. Thom. Lancastrius Regis Henrici IV. filius. An. 6. Ioh. Beaufort praedictus, An. 8. Henrici IV. quô tempore iurisdictio Admiral. magnum accepit incrementum. Edm. Holiand, An. 8. Henrici IV. Thom. Beaufort, An. 9. Henrici IV. Ioh. Lancastrius, An. 4. Henrici VI. Ioh. Holland, An. 14. Henrici VI. Wilh. de la Poole, An. 25. Henrici VI. Henr. Holland, An. 28. Henrici VI. Rich. Nevil. An. 1. Eduardi IV. Wilh. Nevil. An. 1. Eduard IV. Wilh. Nevil. An. 2. Eduardi IV. Richardus Dux, frater Regis. Richardus Nevill, Comes Warc. Richardus Dux Glocestriae, An. 11. Eduard. IV. Ioh. Howard, An. 1. Richardi III. Ioh. de Veer, Comes Oxon. An. 1. Henrici VII. Eduard. Howard, An. 4. Henrici VIII. Thom. Howard. An. 5. Henrici VIII. Henricus fil. Nothus Henrici VIII. An. 17. Will. Fitzwilliam, An. 28. Henrici VIII. Ioh. Russel, An. 32. Henrici VIII. Ioh. Dudley, An. 34. eiusd. Th. de S. Mauro, An. 1. Eduardi VI. Ioh. Dudleius, An. 3. Eduardi VI. Eduard. Clinthon. An. 4. Eduardi VI. Will. Howard, An. 1. Mariae. Eduard. Clinton, An. 3. Mariae. Carolus Howard, An. 27. Elizabethae. Georgius Buckingham An. 16. Iacobi. Rupertus Princeps Palatinus, sub Carolo II. Iacobus Dux Eboracensis Caroli II. Regis frater. Reliquos, alicuius tantum Regni partis, Borealis puta, Meridionalis vel Occidentalis, duarum extremarum inprimis Admirallos vide apud eundem Spelmannum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Conus thalassiarchus — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Leptoconus — is genus of Cone snail.pecies list* Leptoconus amadis * Leptoconus ammiralis * Leptoconus amphiurgus * Leptoconus anabathrum * Leptoconus aureolus * Leptoconus capricorni * Leptoconus cingulatus * Leptoconus commodus * Leptoconus garciai *… …   Wikipedia

  • Conus (coquillage) — Conus Conus amadis …   Wikipédia en Français

  • Cono (molusco) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase cono. ? Caracoles cono Conus geographus …   Wikipedia Español

  • Медведи — ? Медведи Бурый медведь Научная классификация …   Википедия

  • Conus — Para otros usos de este término, véase cono.   Caracoles cono …   Wikipedia Español

  • AMIR — vox Arabica, Dominum notat, Α᾿μὴρ Annae Comnenae; hodieque pro Duce et Principe, inter Arabes, usurpatur. Inde Amirae et Amiralii, apud Saracenos ac Turcas, Satrapae, nempe urbium vel provinciarum praefecti, atque adeo supremi Sultani, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APOSTOLICI — I. APOSTOLICI Haeretici, Encratitarum et Catharorum Soboles, sic dicti, quia Apostolicae puritatis imitatores videri volebant. Circa A. C. 145. Coniugium reiecerunt, tamquam caeli remoram; bonis se abdicârunt, omnia communia esse debere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APOSTOLUS — i. e. Missus, Nuntius, Proxeneta; quis dictus apud Hebraeos, vide infra voce Virgo, et supra Apostoli. Eadem vox Atheniensibus iam olim usitata, quâ vocare solebant hos, quos tamquam provinciarum Visitatores, ad necessitatibus subditorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHRISTOPHORUS Columbus — Genuensis, edockus a nauta quodam, ut et ipso Mundi situ, Antipodes dari, aegre, a plurimis Principibus elusus. tres im petravit naves, a Ferdinano et Isabella, Arragoniae et Castellae Regibus, cum quibus, A. C. 1492. portu Palos solvens, Insulas …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”